Psalms 40

1pro victoria canticum David 2beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 3Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 4Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua 5ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi 6inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius 7et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet 8simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi 9verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat 10sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam 11tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis 12in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi 13ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum 14benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
Copyright information for Vulgate_HebPs